- ACERVUS lapidum
- ACERVUS lapidumin viis Mercurio olim sacer erat: unde et Mercurius dictus. Isid. in Gloss. Mercurii lapidum congeries, in cacumine collium. Nempe viator quisque in acervum mittebatlapidem, ut sic crelceret, ac facilius viam monstraret, eaque lapidum congeries Mercurio (viarum Praesidi, unde et in biviis, triviis, quadriviis Hermae) erat sacra; quia in via indicanda praestaret. vicem linguae, Mercurio dedicatae Quam vero rationem Gentiles sint commenti, de iactu lapidum a Deorum singulis, cum Mercurius interempti Argi reus ageretur, eam ex Anticlide videsis, apud Didymum ad Odyss. π. v. 471. annotatione extremd, in illud,Η῎δὴ ὑπέρ πόλιος, ο ν. οτ᾿ ἑρμαῖος λόφος ἐςίν,Iam ad locum urbi imminentem, ubi Mercurialis est acervus.Item apud Etymologici M. auctorem, voce Ε῾ρμαῖον, ubi Xanthum eius historiae laudat testem, Lydiacorum seriptorem Straboni, Plinio, Hephaestioni, Aliis, memoratum. Fluxit ab hoc ritu proverbium apud Hebraeos, Spargit lapidem in Merkolis, de quo Drusius Proverbior. classe 1. l. 2. Prov. 34. Vide Proverb. Salomonis c. 26. v. 8. ubi pro Mercolis, sive Merkolis, habes Margemab, qua de re dictum, in voce Mercurius. Vocavêre autem Acervos hosce ἑρμαίους λόφους, teste Didymô ubi supra. Ε῎ρμακας vocat Nicander in Theriacis:Τὤν οὶ μεν λίθακάς τε ἕρμαχας ενναίοντες.Ferarum, inquit, sive serpentium aliae in rupibus et lapidum cumulis laitiantes sive dilitescentes. Ubi sic Scholiastes, Hermakas, Mercuriales ac lapidosos locos: sive Hermakas, lapides coacervatos in honorem Mercurii. Neque vero apud Graecos solum, sed et apud Indos atque Arabas, haec lapides iaciendi viguit consuetudo: hodieque in usu est apud Muhammedanos, non quasie eam Muhammedes tradiderit, sed quia apud Saracenos repertam non mutavit. Qua de re Auctor Christianus, qui Arabice adverus Muhammedanos, seripsit, sic habet, apud Vincentium Bellovacens. Speculi Hist. l. 4. Duarum Indiae gentium, quae vocantur Zechiam et Albarachuma, antiqua consuetudo fuit, midos et decalvatos, magnisque ululatibus personantes simulacra Demonum circumire, angulos quoque osculari et proicere lapides in acervum, qui quasi pro honore Diis exstruebatur: Inde est, quod in libro Salomonis dicitur: qui proicit lapidem in bonorem Mercurii. Faciebant autem boc bis in anno; Sole exsistente in primo gradu Arietis, et rursum, cum esset in primo gradv Librae, b. e. initiô Fovis et Saturni. Haec ergo consuetude cum ab Indis ad Arabas descendisset, camque suô tempore apud Meccham, in honoren Veneris, Mahumed celebrari reperisset: sic illam manere praecepit, cum tamen cetera idololatriae vestigia removerit. Illud vero soli Veneri in illa celebratione dicitur exhiberi solitum, ut lapilli retro, i. c. sub genitalibus membris, proicerentur, co quod Venus illis maxime partibus dominetur. Unde id adbuc bodie fuit, in domo Dei illicita, quam vocant. E quibus videmus, ritum, qui a gentibus aliis in honorem Mercurii fieri solebat; eum a Saracenis praestitum esse honori Veneris. Forte propterea, quod Orienti Mercurius, quatenus rationis Praeses, Sol orederetur; quatenus orationis, putaretur Hecate sive Luna, quae et Venus Orientis. Cûm igiutr gentes aliae Mercurium colerent, quatenus Sol esset: Saraceni sive Arabes coluêre eundem, quasi foret Venus sive Luna; ut quam in praecipuâ dignitate haberent. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 32. Et infra Lapis, Scorpio, Terminus. Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 13. et seqq. ubi inter alia de more huiusmodi Ε῞ρμακας seu Ε῾ρμαίους λόφους ungendi quoque ac religiose colendi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.